vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius
auferet somnum
cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis
sobriam facit animam
laboravit dives in congregatione substantiae et in requie
sua replebitur bonorum suorum
laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit
qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur
consumptionem replebitur ex ea
multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius
perditio illorum
lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui
sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo
beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum
non abiit nec speravit in pecunia et thesauris
quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita
sua
quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in
gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et
facere mala et non fecit
ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas
illius enarrabit ecclesia sanctorum
de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias
super illam faucem tuam prior
non dicas simulata sunt quae super illa sunt
memento quoniam malum oculus nequa
nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua
lacrimabitur cum viderit
ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus
obrubescas
nec conprimaris in convivio
intellege proximi tui ex te ipso
utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum
manducas multum odio habearis
cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte
offendas
et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas
manum tuam nec prior poscas bibere
quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in
dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
vigilia et cholera et tortura viro infrunito
somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et
anima illius cum ipso delectabitur
et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et
vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates
audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea
verba
in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas
non occurret tibi
splendidum in panibus benedicent labia multorum et
testimonium veritatis illius fidele
in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium
nequitiae illius verum est
diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit
vinum
ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum
arguet in ebrietate potatum
aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate
eris sobrius
quae est vita quae minuitur vino
quid defraudat vitam mors
vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab
initio
exultatio animae et cordis vinum moderate potatum
sanitas est et corpori et animae
vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas
facit
amaritudo animae vinum multum potatum
ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans
virtutem et faciens vulnera
in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum
in iucunditate illius
verba inproperii non dicas illi et non premas illum in
repetendo